

Canticum Canticorum*
Caput 5: Versus 17
Quo abiit dilectus.Audita qualitate dilecti, de qua quaesierant filiae Jerusalem, addunt aliam quaestionem: quia enumeratis tot laudibus, quis audiens non concupiscat? et hoc in unitate sanctae Ecclesiae inquiri oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri.Quo abiit,non relinquendo eos in quibus erat, sed ubi alios associet, et post alios etiam alios invitet, et sic abire, et declinare dicitur, ad modum candelae, quae cum accensa sit, multas alias circumquaque accendit, ipsa tamen nihil patiens detrimenti.Quo abiit.[GREG.]Sciendum, quod Deus, qui ubique est, in loco est, sed localis non est. Locale dicitur, quod circumscribitur secundum partes loci supra et infra, ante et retro, dextera et sinistra. Cum vero angeli et humanae animae loco circumscribi non possunt, longe minus illa incomprehensibilis substantia. Major vero cognitio, quae in praesenti de Deo haberi potest, et secundum ejus sola opera: quia quod altius est, in carne possumus mirificentiam operum Dei subtiliter attendere.Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum.Licet Deus communi modo omnibus rebus insit, praesentia, potentia, substantia, tamen familiari modo dicitur inesse, id est, per gratiam, illis, quibus opera sua videntur mirabiliora, qui licet plenam Dei notitiam non habeant, tamen mirificentiam operum Dei acutius considerant.